|
Sederunt in terra, conticuerunt senes et custodes filiae Sion (Thren.
II). Vox est Jeremiae lugentis desolationem Jerusalem, ex negligentia
senum; Salvatoris quoque deplorantis ruinam Ecclesiae, ex desidiosa
custodia praelatorum. Sederunt, inquit, in terra. Triplex est officium
sacerdotum, deambulare, sedere, docere: Deambulare de ove ad ovem, de
morbida ad confractam, de confracta ad erroneam, de erronea ad valentem.
Morbidam confortare, confractam consolidare, erroneam revocare, valentem
debent conservare, ne incurrant illud prophetae: Quod confractum est non
colligatis, etc. (Ezech. XXXIV), sicut Christus docuit: Ite, inquit,
praedicate et ambulate super mare. Debent etiam exemplo ejus in navicula
sedere et docere de ea populum. Tres sunt autem gradus sedendi: primus
minor et generalis, secundus major et particularis, tertius supremus et
spiritualis. Primus est sedere super flumina Babylonis; secundus, ad
mensam divitis; tertius, in navicula Simonis. In primo sedent fideles,
in secundo juvenes, in tertio senes. Super flumina sedere est fluxum
cupiditatum cohibere; ad mensam divitis, in sacrae Scripturae
meditatione persistere; in navicula Simonis sedere, praelationis in
Ecclesia locum obtinere, et sicut Jesus verbo et exemplo populum docere.
Illi autem contra quos propheta conqueritur contrarias habent sessiones.
Cum enim deberent sedere super flumina Babylonis, sederunt super ollas
carnium; cum ad mensam divitis, cathedras quaerunt in foro nugis
intendentes; cum in navicula Simonis, in terra sedet, id est totum
sacerdotale emolumentum convertunt in terrenam voluptatem. Notandum
autem quod quidam in sua, quidam in aliena terra sederunt. Primi
propriae voluptati carnis deserviunt; secundi alienas opes suas faciunt,
domum domibus et agrum copulantes agris. Sequitur: Conticuerunt, id est
duplicem partem loquendi et triplicem amiserunt modum. Partes loquendi
sunt vita et doctrina. Tres modi sunt: docere, monere, orare. Docere de
fide, monere de moribus, orare pro rege et populo. De primo dictum est:
Euntes docete omnes gentes, etc. (Matth. XXVIII); de secundo: Ecce
constitui te super gentes et super regna, ut evellas et destruas et
disperdas et aedifices et plantes (Jer. II); de tertio ait Apostolus:
Primum omnium rogo fieri obsecrationes, etc. (I Tim. II). Vel
conticuerunt, id est tacendi omnes causas habuerunt. Quae sunt tres,
ignorantia, impotentia, negligentia. Ignorantia turpis, ut tunc incipias
discere cum debeas docere. Ludicra res elementarius senex, teste
philosopho. Impotentia difficilis, quia nonnunquam cupit praelatus
docere, sed non potest, conscientia eum remordente et os ejus
obstruente. Hic est ramusculus qui in ora canum projectus clamorem eorum
cohibet. Si vult officium implere, ut loquatur dicatur ei: Quare tu
enarras justitias meas, etc. (Psal. XLIX). Si per negligentiam invenitur
tacere, stat contra officium clamatque Dominus: Sanguine pereuntis de
manu tua requiram (Ezech. III).
|
|