|
Propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam, et deducet te
mirabiliter dextra tua (Psal. XLIV). Verbum Dei in sublime constitutum,
ut ad nos descenderet propria benignitas, invitavit, misericordia
traxit, veritas, qua se venturum promiserat, compulit, puritas uteri
virginalis suscepit, potentia eduxit, patientia armavit, charitas verbis
et miraculis manifestavit. Te enim, Domine Jesu, mirabiliter deduxit
dextra tua propter veritatem, per quam promissiones impletae sunt;
propter mansuetudinem, per quam iniquitates remissae sunt, propter
justitiam, per quam superbi daemones et homines damnati sunt. His tribus
indigebat genus humanum; sed ea implere non poterat nisi Virginis et Dei
Filius, remittere scilicet iniquitates, implere promissiones, damnare
daemones. Et vide quam dulci charitate Christus Deus noster nos vocat ad
vitam. Venit et promisit vitam aeternam, nec auditus est de veritate,
cum tamen promitteret solam veritatem; et ait: Qui promittentem non
audit, audiat amabilem. Venit ergo et ita se omni mansuetudine exhibuit,
ut peccatricem animam, septem daemoniis adulteram, de manibus
lapidantium eriperet, Petrumque respiceret lacrymantem misericors et
miserator Dominus (Psal. CX), misericors in affectu, miserator in
effectu. Obduruit homo et ad veritatem promittentis et ad exhibitionem
mansuetudinis, ut neque propter veritatem neque propter mansuetudinem
audiretur Deus laborans. Videns autem quod nihil proficeret, minatus est
ignem ardentem et mortem aeternam, ut quem non potest trahere per
veritatem, nec attrahere per mansuetudinem, retrahat per justitiam, et
det vexatio intellectum auditui. Sicut ille tridens quem Dominus misit
in hoc mare magnum ad piscandas animas; qui est benedictus in saecula.
|
|