TIT. III. De tubis sacrae Scripturae, et quod ejus attenta lectio mundi pariat contemptum.

Jericho quae tubis obruitur sacerdotum (Josue, VI), mundus est. Jesus ergo Nave veniens, id est Christus, in carne apparens, mittit apostolos portantes tubas ductiles, praedicationis scilicet magnificam coelestemque doctrinam, quorum primi sunt Matthaeus et Marcus, Lucas et Joannes; qui singuli singulis tubis cecinerunt. Petrus duarum Epistolarum tubis, Jacobus et Judas unius, Joannes trium, et novissimus ille qui dixit: Puto quod nos Deus apostolos novissimos ostendit (I Cor. IV), et qui in quatuordecim Epistolarum tubis muros Jerichontinos fulminavit, idololatriae machinas et vitiorum muros diruens, ita ut tuba populus universus (secundum aliam translationem) ulularet jubilo magno in destructionem civitatis, cum jam universus mundus praedicationi assentiat, idololatriam relinquendo, Beatus enim populus qui scit jubilationem (Psal. LXXXVIII). Quae est quidam concordiae et unitatis affectus; qui cum incidit in duos vel tres, quaecunque petierint praestat illis Pater coelestis. Si vero tanta fuerit beatitudo, ut etiam populus concors maneat in eodem sensu et sententia, jubilet populus, et prorsus ruet civitas mundi. Sed et unusquisque debet hoc in seipso complere. Habes in te per fidem Jesum ducem, sacerdos est, nam genus regale sacerdotium sanctum. Fac tibi ductiles tubas de Scripturis (inde enim ductiles vocantur) et cane in ipsis, id est in psalmis hymnis, et canticis spiritualibus; et si sic cecineris tubis, et septies arcam circumtuleris, id est si legis mystica praecepta ab evangelicis non separaveris; si etiam jubilationis consensum exigas de temetipso, id est si cogitationum et sensuum tuorum populus qui intra te est concordem in bono proferat vocem; Jericho tibi destruitur, mundus destruitur, ut nihil de iis quae mundi sunt retineantur. Anathema enim esse perhibetur cum dicitur: Custodite vos ab anathemate ne faciatis castra filiorum Israel anathema. Quod Joannes Epistolae suae tuba personat dicens: Nolite diligere mundum nec ea quae in mundo sunt (I Joan. II). Qui enim ea quae mundi sunt in Ecclesiam portant, polluunt castra Dei, et vinci faciunt ab inimicis, dicente Apostolo: Modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor. V). Videamus quale sit furtum anathematis (Josue, VII). Lingua [vulg. regula] aurea poetarum est lectio, quae modulatis versibus et praefulgido sermone deos deasque contexit. Lingua aurea quam posuit in tabernaculo suo et [ducentos siclos argenti] puta [pura] dextralia, hujus eloquentiae suavitatem, ne introducas in tabernaculum cordis tui. Lingua enim aurea ne efficiaris sicut Basilides et Valentinus, sed neque puta dextralia, id est sola opera quibus nihil miscetur divinum, sed totum secundum hominem geritur. Item propter peccatum anathematis, ii qui habitabant Hai plurimos ex Israel interemerunt. Sed adversus hunc veniens Jesus Nave dividit populum in duas partes; sic quod primis fugientibus et post in hostes medios resilientibus eos hinc inde occidit, et regem Hai gemino ligno suspendit. Hai interpretatur chaos, quod est habitaculum daemonum; quorum rex Zabulus, a quibus (quoniam peccavimus) victi et prostrati sumus; sed veniens noster Jesus populum duas in partes dividit. Duae partes Judaicus et gentilis populus, de quibus Apostolus: Gratia et pax omni operante bonum; Judaeo primum et Graeco (Rom. II). Judaeus quasi anterior videtur fugere, cum a legali onere et Sabbati recedit observantia. Verum in hostes revertitur cum per observantiam Evangelii in sequentes insurgit. Populoque posteriori, id est gentili quasi a tergo persequente malignorum exercitus conteritur, et rex eorum Zabulus gemino ligno suspenditur a Jesu, cum in ligno crucis, quae gemina fuit, juxta Apostolum, de diabolo triumphavit, illum cruci affigens. Crux siquidem Christi ligno gemina fuit; et ratione constat duplici. Quia visibiliter Filius Dei crucifixus est, invisibiliter in ea Zabulus affixus. Prima, qua, juxta Petri vocem Christus crucifixus est, nobis relinquens exemplum (I Petr. II); secunda qua crux illa de diabolo trophaeum fuit. Hanc duplicem crucis rationem Apostolus ostendit dicens: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI). Duo sibi contraria dicit crucifixa, se justum, et mundum peccatorem. Mundo autem crucifigimur, cum nihil in nobis invenit; mundus nobis, cum peccata non recipimus.