|
Locus in quo stas, terra sancta est (Exod. XXIV). Deus est sanctus, homo
sanctus, locus sanctus. Deus sanctus non sanctificatus, sed
sanctificans; homo sanctus, sanctificatus et sanctificans; locus
sanctus, sanctificatus, non sanctificans. Deus quippe sanctus de se, non
de nobis; homo de Deo, non de se. Bonorum, inquit homo, meorum non
indiges (Psal. XV); Et: De plenitudine ejus omnes accepimus (Joan. I).
De qua est sanctus sanctificatus ab ipso, sanctus de ipso, hominis est
exterius dare operam; Dei conferre intus gratiam, hic est qui baptizat.
Locus vero sanctificatus, vel absque homine, vel per hominem non
sanctificat. Quia sicut locus non sanctus sanctum non coinquinat, ut Lot
Sodoma, ita non sanctum sanctus locus non sanctificat, ut coelum
diabolum, et paradisus primum hominem. Homo autem plerumque locum
sanctificat duobus modis, merito et officio. Triplex quippe
sanctificatio agitur: Est enim sanctificatio sacramenti, sanctificatio
justitiae vel meriti, et sanctificatio gloriae vel praemii. Nam
sanctificantur ecclesiae, cum dedicantur; sanctificantur homines, cum
justificantur; sanctificantur electi, quando praemiis aeternae gloriae
donantur.
|
|