TIT. XXXI. De triplici labore et tribus laborantibus et tribus crucibus, mortibus, sepulcris.

Reddit Deus justus mercedem laborum suorum et deducit eos in via mirabili, etc. (Sap. X). Triplex est labor, carnis, compunctionis, charitatis. Labor carnis est onerosus, compunctionis affectuosus, charitatis effectuosus. De primo dicitur: Humiliatum est in laboribus cor eorum et non fuit qui adjuvet (Psal. CVI). Omnes enim qui ad servitium diaboli desudant, nullum habent auxilium a Deo, ducuntur per obliquas semitas, quarum initium licet aliquando agnoscitur, finis tamen nunquam invenitur. Unde: In circuitu impii ambulant, et caput circuitus ipsorum labor eorum (Psal. XI), id est circuitus eorum semper est caput, nunquam finis. De labore compunctionis dicitur: Laboravi in gemitu meo (Psal. VI) Qui ideo affectuosus est, quia qui poenitere incipit, bonum affectum concipit, quem ad effectum perducit labor charitatis. Et propterea labor charitatis dicitur effectuosus, quia efficit quod compunctio suggerit. Primus labor est punitorius, quia in exquisitione suae voluntatis, etiam in praesenti puniuntur. Unde: Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis (Rom. I). Labor compunctionis est remissorius, quia remissionem meretur. Unde: In quacunque hora ingemuerit peccator, etc. (Ezech. XVIII). Labor charitatis retributorius, quia meretur retributionem. Unde: Labores manuum tuarum manducabis (Psal. CXXVII). Et quia hic labor retributorius est, subditur: Beatus es, et bene tibi erit (ibid.). A primo nos Dominus fingendo dolorem in praecepto revocat, dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI). In quo tria hominum genera notantur. Sunt enim qui laborant et onerantur, ii scilicet qui sunt in labore carnis, diabolo servientes, cujus jugum intolerabile, et onus importabile. Alii qui laborant et non onerantur, qui scilicet Christo serviunt, cujus jugum suave et onus leve. Tertii vero nec laborant nec onerantur; qui non onerati, sed honorati dicuntur, qui potius hominum honores recipiunt. Unusquisque autem labor habet crucem suam: labor carnis crucem poenae, quam hic et in futuro sustinet; labor compunctionis crucem abstinentiae, quia poenitentia requirit abstinentiam; labor charitatis crucem gloriae, quia diligit Deum, carnem suam crucifigit cum vitiis et concupiscentiis: quae crucifixio est gloriosa. Unde Apostolus: Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi! (Gal. VI.) Secundum tres istas cruces tripliciter dicitur homo, carnalis, animalis, spiritualis. Carnalis pendet in cruce poenae, animalis timore gehennae perterritus eligens magis a vitiis abstinere quam in gehennam ire, pendet in cruce abstinentiae. Hic est Lot montana respuens in Segor salvatus, nolens licita relinquere, mediocrem vitam sectatur; spiritualis vero est in cruce charitatis, qui solo amore gloriatur in cruce. Prima crux exactoria, secunda necessaria, tertia voluntaria. Unaquaeque habet mortem suam, prima mors damnosa, secunda propitiosa, tertia pretiosa. Unde: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV). Item utile est in cruce Domini pendere, ut fervore Dei accensi, sic singula castigemus, ut nec manui in opera aridorum, nec pedi liceat deviare in latitudine claudorum. Unusquisque in cruce sua mortuus habet sepulcrum suum, primum est in inferno, secundum in deserto, et tertium in horto, id est in paradiso qui est hortus deliciarum. In primo jacet latro contemnens, in secundo latro confitens, in tertio Christus dimittens. Primum est fetidum et scaturit vermibus qui non moriuntur; secundum purificatum, quod scopatur in confessionibus, quia Judaea, id est confessio, facta est sanctificatio ejus (Psal. CXIII); tertium conditur aromatibus, custoditur numinibus, et frequentatur a mulieribus aromata portantibus. Unusquisque ungitur suo unguento. Primus unguento desperationis, quia in inferno nulla est redemptio; secundus unguento recuperationis, quia hic tempus est miserendi; tertius unguento devotionis, dicens toto mentis affectu: Convertisti planctum meum in gaudium mihi (Psal. XXIX), Maria Magdalene portat unguentum compunctionis, Maria Jacobi compassionis, Salome devotionis. Compunctio est de recordatione peccatorum, compassio de malis proximorum, devotio de consideratione praemiorum. Per Mariam Magdalenam, quae erat in civitate peccatrix (Luc. VII), intelligitur anima poenitens, et scelerum suorum emendatrix; per Mariam Jacobi, vitia supplantans et virtutum operatrix; per Salomen, ori imprimens osculum cum Deo pacificatrix, quae labii detersa reatu audet dicere: Osculetur me osculo oris sui (Cant. I).