|
Judaea et Jerusalem, nolite timere, nec paveatis: cras egrediemini
contra eos et Dominus erit vobiscum (II Par. XX). Judaea interpretatur
confessio, quae triplex est: peccatorum, cum sua peccata cognoscit;
meritorum, cum suam infirmitatem et adjuvantem gratiam considerat;
praemiorum, de qua dicitur: In saecula saeculorum laudabunt te (Psal.
LXXXIII). Prima confessio dicit: Tibi soli peccavi (Psal. L), et audit:
Dimissa sunt tibi peccata (Luc. V). Secunda orat: Dirige gressus meos in
semitis tuis (Psal. CXVIII), et respondetur: Sta in justitia et ambula
(Eccli. II). Tertia cantat canticum novum, et promittitur ei, sedebis
super sedem, etc. Jerusalem prius dicta est Jebus, postea Salem, inde
Jerusalem. Jebus conculcata, Salem pax, Jerusalem dicitur visio pacis.
Prius fuimus conculcati in luto et foeditate peccati, de qua exuimur per
poenitentiam. Inde habemus pacem propter justitiam, qualis haberi potest
in praesenti. Tandem veniemus ad visionem pacis, quae exsuperat omnem
sensum (Philipp. IV), ubi cognoscemus sicut et cogniti sumus. Triplex
nomen civitatis triplici Judeae respondet: Confessioni peccatorum Jebus,
id est conculcatio, qui enim confitetur seipsum conculcat; confessioni
meritorum, Salem, id est pax, quam habet qui Deo non sibi attribuit,
quia pax hominibus bonae voluntatis; Jerusalem, id est visio pacis
confessioni laudis, In saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII).
Judaea igitur et Jerusalem, non illis qui per cor impoenitens
thesaurizant sibi iram, qui non noverunt viam pacis, quibus
egredientibus carcer, tenebrae, infernus paratur, dicitur: Nolite
timere: Cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum. Nolite
timere, hic est de timoribus vacandum. Cras egrediemini, hic de
egressionibus. Cras egrediemini, quasi dicat: Multos quidem habetis
hostes, carnem, qua nullus vicinior, saeculum nequam, et qui in aere
collocati viam nostram obsident, sed nolite timere; cras egrediemini, id
est post dies duos. Tres enim sunt dies de quibus dicitur: Vivificabit
nos post dies duos, in die tertia suscitabit nos, etc. (Ose. VI.) Unus
dies sub Adam, alter in Christo, tertius cum Christo. Utinam pereat in
nobis dies Adae, dies peccati, in qua omnes nascimur! quam Job (Job III)
et Jeremias (Jer. XX) maledicunt; et egredientibus vel hic a peccato
illucescat dies redemptionis novae praeparationis antiquae, vel e mundo
clarescat dies qui vesperam nescit. Istos tres dies notat Evangelium:
Ecce ego hodie et cras ejicio daemonia; et tertia die consummor (Luc.
XIII). Et quia in prima die conversionis inferuntur tentationes, recte
his dicitur: Nolite timere. Quia vero in secunda sanitas datur per
justitiam; cras, inquit, egrediemini, dimissis, scilicet vitiis vel
ergastulo carnis, et pro tertia die additur, et Dominus erit vobiscum,
scilicet vel per nativitatem et per humanae naturae consortium, vel per
gratiam in futuro per beatitudinis donationem. Et nota quod non dicit,
nos erimus cum eo, sed, ipse erit nobiscum. Cum eo enim sumus qui non
ejus adhaeremus voluntati, sed non est ille nobiscum, quia nostrae non
consentit voluntati: cupimus dissolvi, sed ipso differt. Tunc autem
nobiscum erit, quando omnibus desideratis dabitur nobis in eo perfrui.
|
|