TIT. XXXIII. De quadripartita locutione Dei, et responsione facienda ad eam.

Semel locutus est Deus, etc. (Psal. VI.) Semel sicut dicitur, loquitur Deus, et ultra non repetit illud (Job XXXIII), quia semel hic loquitur, praecipiendo, prohibendo, promittendo, comminando. In futuro autem non erit tempus docendi, sed judicandi. Quadripartitum est ergo hoc verbum quo semel loquitur. Praecipit bonum, prohibet malum, promittit gloriam, comminatur poenam. Unum autem dicitur hoc verbum, quia unum est ad correctionem nostram. Nam futurum verbum tantum ad retributionem pertinet. In hac prima quadripartita locutione Dei, duo audiuntur: potestas et misericordia. Potestas, qua promittit et comminatur; misericordia, qua praecipit et prohibet, viam ostendens qua curramus ad promissum bonum, vitemusque propositum malum. Huic autem quadripartito verbo quadrupliciter est respondendum. Praeceptioni per obedientiam, ut faciamus bonum; prohibitioni per temperantiam, ut abstineamus a malo; promissioni per amorem, et comminationi per timorem. His respondere paratus erat qui dicebat: Loquere, et respondebo tibi (Job XIII). Ait certe, quia jam locutus es nec repetis; ego loquar et per obedientiam, temperantiam, amorem et timorem tibi respondebo; et tu responde mihi. Respondebit enim in futuro Deus ei qui responderit in praesenti, idque quadrupliciter. Respondebit siquidem ipse Deus obedientiae per libertatem, temperantiae per integritatem, ut sit libera integritas temperantiae, integra libertas obedientiae: quorum hic neutrum fit nisi temperantia pugnat, et obedientia laborat. Amori quoque per felicitatem, et timori per securitatem, ut sit secura felicitas. O quam bona, quam desideranda responsa! Integra libertas, secura felicitas! Cui enim haec Deus respondebit auditui ejus dabit gaudium ineffabile et laetitiam, qua exaltabunt tunc ossa humiliata nunc (Psal. L). Merita enim humilia sunt nunc, praemia sublimia tunc. Nam qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV).