TIT. XXXIV. De tribus linguis hominum.

Erunt quinque civitates in terra Aegypti, loquentes lingua Chanaan (Isa. XIX). Tres sunt, linguae Aegyptia, Chananaea, Hebraea; et inter eas tamen magis affinis Hebraeae, Chananaea est. Hebraea loquuntur angeli, Aegyptiaca homines mali, Chananaea boni. Chananaeus interpretatur commotus. Hic est qui jam commovetur per poenitentiam ut exeat de Aegypto vitiorum et per desiderium patriae de Aegypto carnis suae. Hebraeus autem qui jam transivit. In Aegypto igitur nostra loquuntur Aegypti, quinque civitates in malis, dum quinque sensus eorum faciunt opera carnis, id est Aegypti. Loquuntur in Aegypto quinque civitates bonorum lingua Chananaea, dum quinque sensus eorum commoventur, ut relinquant opera carnis. Hebraeus non in Aegypto, sed in coelo laudes sonat, ubi omnis spiritus laudet Dominum (Psal. CL).