TIT. XXXV. De triplici adventu Domini.

Ecce Rex tuus venit tibi mansuetus et Salvator (Zach. IX). Tres sunt adventus Domini, ad homines in carne, in homines in spiritu, adversus homines in judicio. Inter adventum primum et novissimum, creber est adventus tempore medio, conformans nos adventui primo et praeparans novissimo. Ad hoc namque modo venit in nos, ne primo adventu frustra venerit ad nos, vel ne novissimo iratus veniat adversus nos. Hoc quidem adventu satagit reformare sensum superbiae nostrae configuratum sensui humilitati suae, quam primo veniens exhibuit, ut perinde reformet corpus humilitatis suae configuratum corpori claritatis suae (Philipp. III): quam denuo rediens exhibebit. Hic ergo adventus medius est optandus, ut qui gratiam impertit primi, et gloriam promittit secundi. Medius enim quasi mediator participat cum utroque. Primus est occultus et humilis; ultimus manifestus et admirabilis. Iste occultus quidem, sed mirabilis. Occultum istum illa glorians gloriosa anima receperat, quae dicebat: Secretum meum mihi: Secretum meum mihi (Isa. XXIV). Quomodo autem admirabilis sit, et admiratione sui suspendat animam contemplantis, et omnia ossa interioris hominis acclament ei: Domine, quis similis sit tibi (Psal. XXXIV)? norunt experti; et utinam desiderent experiri non experti! Primus igitur adventus est gratiae, novissimus gloriae, medius iste gratiae et gloriae, in quo per consolantem gratiam futura gloria datur utcunque praelibari. In primo visus est Deus contemptibilis; in novissimo Deus videndus est terribilis: in isto medio mirabilis et amabilis, ut nec propter dignationem gratiae per quam se praebet amabilem posset esse contemptui, sed admirationi, nec propter magnificentiam gloriae qua mirabilis apparet, sit terrori, sed consolationi. De primo dicit Judaeus: Vidimus eum et non erat ei species neque decor (Isa. LIII). De ultimo expavit etiam justus: Et quis poterit, inquit, stare ad videndum eum? (ibid.) De isto Apostolus: Gloriam Domini speculantes in eamdem transformamur imaginem a claritate in claritatem tanquam a Domini spiritu (II Cor. III). Occurramus igitur obviam Salvatori nostro. Respondendum est huic nuntio bono de terra longinqua, id est viventium a terra morientinm longinqua. Primo adventui occurrendum est affectu et exsultatione cordis; ultimo motu et exsultatione corporis, et sicut tunc corporibus nostris rapiemur in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus (II Thess. IV), sic et modo sunt nubes apostolorum et prophetarum quae concedant vices suas, si sensus nostri non fuerint pigri, terraeque nimis affixi; nam quasi vehiculo nubis eousque sublevantur, ut gloriam Domini quantulumcunque mereantur speculari; et sic cum Domino simus vel dimidia hora. Nos itaque, fratres, quos nondum consolatur longa experientia, ut patientes simus usque ad ultimum adventum Domini, consoletur interim certa fides et pura conscientia quae cum Apostolo dicat: Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum suum servare in illum diem (II Tim. II), id est in adventum magni Dei. Qui vivit et regnat, etc.