TIT. XXXVII. De pastoribus et eorum officio.

Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? (Isa. LX.) Tria pastoribus gregis Domini sunt necessaria: bona operatio, discretio, praedicatio, ut sint lux, oculus et sal. Lux bonae operationis, ut exemplo luceant. Unde: Luceat lux vestra coram hominibus (Matth. V). Oculus discretionis ut discernendo inter lepram et lepram provideant subditis. Unde ad Ezechielem: Speculatorem dedi te domui Israel (Ezech. III). Sal praedicationis et correctionis ut praedicatione subditos erudiant, ne vermes peccatorum eos consumant. Unde: Vos estis sal terrae (Matth. V). Ex pastoribus autem aliqui sunt nec sal, nec lux, nec oculus, qui scilicet male praedicant, male operantur, male discernunt. De quibus dicitur: Sacerdotes contempserunt legem meam, polluerunt sanctuaria mea (Ezech. XXII); quia inter sanctum et profanum, scientiam et ignorantiam, inter lutum et mundum non intellexerunt. Alii sal et non lux. De quibus dicitur: Quae dicunt facite; quae faciunt, facere nolite (Matth. XXIII). Alii sal praedicationis non habent. De quibus dicitur: Canes muti, non valentes latrare (Isa. LVI). Haec ergo tria nobis necessaria sunt, ut simus lux, oculus, sal. Quorum si vel unum defuerit, gregem Domini periculose servamus. Si enim non sumus lux, licet simus oculus et sal, cum periculo corpus Domini tractamus, officio indigni sumus, facti sicut habentes clavem, aliis aperientes, sed non intrantes. Unde valde timendum ne nos qui coeli janitores sumus, cum alios intromiserimus, ipsi non intremus, et clausa tandem janua frustra clamemus: Domine, Domine, aperi nobis (Matth. II). Fiat quoque illud ut, cum ejecerit de templo Jesus ementes et vendentes (Matth. XXI), accedant ad eum et intrent caeci et claudi. Si autem oculo discretionis qui debet esse columbarum non corvorum. Unde: Oculi tui columbarum (Cant. I) carent, tunc caecus caecum ducat, et ambo in foveam cadent (Matth. XV). Si sale careant praedicationis, tuncque jejunus deficiat in via populus Dei, sanguis ejus de manu praedicatoris requiratur. Consideret ergo unusquisque onus suum, ut sit per sal nubes compluendo; per lucem, volans ad coelestia, quod verbo praedicat exemplo monstrando; per oculum, columba ad fenestras Scripturae, ut per ipsas Deum videndo ovibus suis provideat. Talibus enim congaudens ait propheta: Qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas? Pensate igitur quid estis, et ad quod ministerium in domo Dei vocati. Clamat secus agentibus Oseas dicens: Audite, sacerdotes, quia vobis judicium est (Ose. V). Et quare, ostendit subdens: Quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum (ibid.): Quasi dicat: Quoniam vos qui expedire debetis, malo exemplo alios illaqueatis, judicium est vobis damnationis. Unde et alterius sanguinis rei.