|
Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum. Afferte Domino
gloriam et honorem, etc. (Psal. XXVIII). Quia satius est Domino afferre
quam sanguisugae, id est concupiscentiae, cujus duae filiae, voluptas et
vanitas, non dant requiem die ac nocte, dicentes: Affer, affer (Prov.
XXX): Quid autem afferendum? Afferte, inquit, gloriam, scilicet auri et
honorem thuris. Afferte Domino gloriam nomini ejus, myrrham sepulturae
ejus. Myrrha in corde tuo dolorem; myrrha in corpore tuo laborem, si
tamen hic et ille sit poenitentialis. Myrrha gustu amarissima effectu
corruptioni resistit. Quid autem amarius dolore quo peccator recogitat
annos suos in amaritudine animae suae (Isa. XXXVIII), dicens Deo: Noli
me condemnare (Job X). Quid enim salubrius quam quod vindicat tam a
corruptione luxuriarum in quibus computruit, quam vermium immortalium
quos meruit. Labor autem corporis non tam myrrha est quam myrrhae
fasciculus, in quo regula jejuniorum et vigiliarum, asperitas vestium,
et omnia amara velut in unum fasciculum colligata sunt ad ferendum. Unde
ille: Convertimini ad me in toto corde vestro; in jejunio et fletu, et
in planctu, etc. (Joel, II), ut vere dici possit fasciculus. Debet
amaritudo cordis mitigari amaritudine exteriori, quem admodum cholera
stomachi potu absinthii, ut homo usu dulcium corruptus, potione purgetur
amara. Peccatori enim debet dari myrrhatum vinum Dominicae passionis
(Marc. XV); quod noluit bibere Jesus, quia peccatum non fecerat quod ei
crucifixio imputabat. Post hanc thus offertur, quia post sacrificium
spiritus tribulati et corporis humiliati sequitur sacrificium laudis cum
thure devotionis. Quod cum regi obtuleris, suppone ignem charitatis, ut
dirigatur oratio devotionis sicut incensum in conspectu Dei (Psal. CXL).
Et de hoc sacrificio odoratus odorem suavitatis, dicat tibi: Odor
vestimentorum tuorum, sicut odor thuris (Cant. IV). Post haec duo
offertur aurum. Myrrha enim oblatio est incipientium, thus
proficientium, aurum vero perfectorum: quod est sapientia, quam non
novit nisi qui accipit. Pretiosius est hoc aurum cunctis opibus, etiam
myrrha et thure. Hoc enim ultimum dives est in omnibus qui valet offerre
in contemplatione et prudenti administratione. Haec est quidem vera
sapientia, sapientia in contemplatione aeternorum et administratione
temporalium. Qui novit seipsum regem et alium, non tamen negligit
offerre thus in devotione divini operis, et myrrham in mortificatione
sui. Nos igitur, fratres, in gloriam pueri regis qui natus est nobis,
offeramus aurum, thus, et myrrham, quae conservat a vermibus. Nam vermis
carnis est luxuria; qui ingreditur blandiendo, mordet ridendo,
transforat delectando, perimit consensu voluntario. Vermis item est
tristitia, quia sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia
viri nocet cordi. His et similibus vermibus vermescunt corpora et corda,
si quotidie non distillet de manibus myrrha. Manus ergo nostrae per
universum corporis nostri distillent myrrham, praeveniendo ungere corpus
in sepulturam illius. Corpus enim nostrum Jesus est, quod sepelitur cum
omnibus vitiis subtrahitur. Qui sic ungitur, ut dictum est, non timet
vermem qui non moritur, quia jam mortuus est. Offeramus etiam thus
devotionis et aurum sapientiae. Et si quis indiget sapientia postulet
eam ab eo qui dat omnibus affluenter, a Patre scilicet luminum, qui dat,
omne datum optimum et omne donum perfectum (Jac. I).
|
|