|
Post eversionem Hai, aedificat Jesus altare, juxta illud quod fecit
Moyses ex lapidibus (Josue, VIII), scilicet integris, quibus non est
injectum ferrum, quia post subversionem daemonum et vitiorum efficitur
ex multis integris, quia sine vitiorum corruptione sunt, quibus non est
injectum ferrum: id est, qui jacula maligni ignita concupiscentiae non
receperunt, unum altare, propter unanimatem, unum altare quia in eo
quasi in quodam altari offertur holocaustum, quantum ad eos qui se totos
mancipant divinis obsequiis, et sacrificium, quantum ad eos qui licet
adhuc in saeculo utantur licitis, tamen abstinent ab illicitis.
Scripsitque super lapides altaris Deuteronomium, id est secundam legem.
Si vis videre quomodo prima lege infirmata secundum scribat Jesus, audi
ipsum dicentem: Dictum est antiquis: Non occides. Ego autem dico vobis,
quoniam omnis qui irascitur fratri suo, homicida est. Dictum est
antiquis: Non moechaberis. Ego autem dico vobis, quod omnis qui viderit
mulierem ad concupiscendam eam jam moechatus est in corde suo. Dictum
est antiquis: Non perjurabis. Ego autem dico, nolite omnino jurare
(Matth. V). Vides quomodo Jesus scribat secundam legem in lapidibus, non
in lapideis, sed cordis tabulis: non atramento, sed spiritu Dei vivi.
|
|