|
Adaperiat Dominus cor vestrum in lege sua, et in praeceptis suis, et
faciat pacem, etc. (II Macch. II). Triplex est apertio cordis. Prima ad
poenitentiam, secunda ad justitiam, tertia ad perfectionem. Haec autem
apertio per legem Domini fit meditanti die ac nocte, unde subdit: in
lege sua, quae in sex consistit, in prohibitionibus, comminationibus,
praeceptionibus, promissionibus, consiliis, exhortationibus. Prima
apertio in prohibitionibus et comminationibus fit, dum quis attendens
suas transgressiones et poenas quae ex eis subsequuntur, ad poenitentiam
Dei timore compungitur. Haec est enim lex Domini convertens animas
(Psal. XVIII). Secunda est in praeceptionibus et promissionibus, dum
poenitens divinam voluntatem in sua lege considerans et remunerationem,
ad justitiam proficit bonorum operum, quia testimonium Domini fidele
(ibid.) dans promissa. Tertia in consiliis et exhortationibus, dum
justus in bonis delectatur in Deum fervens, Deo quem solum diligere
cupit sibi dicente: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae
habes, etc. (Matth. XIX). Arripit sic perfectionem ut praeter Deum, qui
dat sapientiam parvulis, nil quaerat. Quia vero sola dilectio indicativa
est religionis, Deo dicente: In hoc cognoscent; quia mei estis
discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII), subditur:
Et in praeceptis suis, quae sunt dilectio Dei et proximi inter caetera
legis Dei magis tenenda cum ex his pendeant lex et prophetae. Et faciat
pacem. Triplex est nobis bellum: A conscientia quae peccatorem accusare
non cessat; a carne et daemone, quae etiam justum insequuntur; a fratre
et proximo, qui etiam perfectum conturbare conantur. Deus autem qui
corda aperit in lege sua, et in praeceptis suis, triplicem facit in
homine: Primam pacem per poenitentiam, cum deleto peccato, ipsum
conscientia accusare non potest; secundam per justitiam, cum justus
exercitio bonorum operum carnem domuerit, juxta Apostolum: Castigo
corpus meum et in servitutem redigo (I Cor. IX), et cum sic omnia
inimici tela exstinxerit (Ephes. VI); tertiam quoque cum solum Deum
tenens nullis prosperis extollitur, nullis adversis movetur; aeque
acceptans prospera ut adversa, ut vere dicatur: Pax multa diligentibus
legem tuam; et non est illis scandalum (Psal. CXVIII). Conscientia
cessante a primo bello, carne et daemonibus a secundo homine ita
perfecto ut aliquo scandalizante scandalum non recipiat, sed quantum in
ipso est et cum scandalizaverit pacem habeat, in patientia possidens
animam suam (Luc. XXI).
|
|