|
Convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est,
patiens et multum misericors, et praestabilis super malitiam (Joel. II).
Videte quemadmodum de venia peccatori danda, si converti voluerit, Dei
exaggerat pietatem. Benignus est indebita largiendo. Misericors debita
indulgendo. Patiens diu tolerando. Multum misericors, pro longis
iniquitatibus brevem poenitentiae afflictionem suscipiendo. Praestabilis
super malitiam, etiam sine carnis afflictione perseveranti, ad se cordis
conversione mala omnia condonando. Nemo igitur de venia desperet propter
Dei justitiam. Nemo in malis perseveret propter ejus misericordiam,
quoniam fortis et patiens Dominus, dulcis et rectus, misericors et
verax. Patiens, dulcis, misericors super poenitentes. Fortis, rectus, et
verax super impoenitentes. Si ergo, fratres, amamus patientiam,
dulcedinem, misericordiam, qua salvat, timeamus fortitudinem,
rectitudinem, qua judicat et damnat; et oremus ut a nobis judicii
severitatem suspendat misericordiaeque benignitatem impendat. Qui, etc.
|
|