|
Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia
circumdabit (Psal. XXXI). Tria sunt hominis bona quibus in hac vita
fruimur: Alia in anima, ut virtutes, et alia dona tam naturae quam
gratiae; alia in corpore, ut sanitas; alia extra utrumque, ut proles et
divitiae. Ideo tria sunt flagella, quibus justo Dei judicio percutitur.
Flagellatur enim aliquando in exteriori substantia, aliquando in carne
propria, aliquando in conscientia. In duobus primis flagellantur aeque
boni et mali; in tertio non nisi reprobi. In duobus flagellatus est Job,
non in tertio. Unde dictum est ad Satan: Animam illius serva (Job II).
In istis omnibus Pharao. Quem enim flagellaverat in exteriori
substantia, in carne propria vesicis turgentibus, etiam obstinatione
flagellavit in conscientia. Quatuor autem de causis flagellantur
homines: Alii ad ruinam, ut Pharao; alii ad disciplinam, ut David; alii
ad custodiam, ut Paulus; alii ad coronam, ut Job.
|
|