|
Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV). Super dicit
non subter, quia in superiori natura tria sunt: Signans, signaculum, et
signatum, a quo, cum quo, et in quo. Signans est Deus qui suam imaginem
primo angelicae naturae, inde humanae impressit, ut angelica esset quasi
signaculum, humana quasi signatum. Unde primo angelo dicitur: Tu
signaculum similitudinis, plenus sapientia, perfectus decore, in
deliciis paradisi Dei fuisti (Ezech. XXVIII). Homo autem dicit de se:
Signatum est super nos lumen, etc. Instar cujus in signaculo vel sigillo
primo figura regis insculpitur, et post subjectae rei imprimitur. Imago
primo naturae impressa est angelicae, inde quasi secundum eum humanae
insignita, sed et aliis rebus modo suo, quia eorum ministerio formantur
et reguntur.
|
|