|
Pulchra es, amica mea, suavis et decora, sicut Jerusalem, terribilis ut
castrorum acies ordinata (Cant. VI). Suavis hominibus, decora numinibus,
terribilis daemonibus. Quare? Quia ambulat ut castrorum acies ordinata,
non dissipata per invidiam, sed constipata per charitatem. Acies est per
conventum, castrorum per procinctum, ordinata per consensum. Conventum
facit poenitentia, procinctum ponit vigilantia, consensum praebet
concordia. Sane parum timet diabolus jejunantes, vigilantes,
continentes, quoniam de illis multos obruit in laqueum ruinae, sed
concordes et unanimiter habitantes in domo Domini, dolorem, timorem,
livorem ingerunt diabolo quos concordes invenit, praecipue cognoscit,
quia in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis (Sap. III).
In hoc, inquit, cognoscent homines quia mei estis discipuli, si
dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII). Charitatem autem inter
homines expavescit diabolus, quam in coelis tenere noluit cum Deo et
angelis.
|
|