|
Dicite pusillanimis: Confortamini et nolite timere. Ecce Deus noster
veniet et salvabit nos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures
surdorum patebunt. Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit
lingua mutorum (Isa. XXXV). Generis humani ante adventum multa erat
caligo, ut Deum cognoscere, verba ejus audire, bene operari, et peccata
recusarent confiteri. Tantis itaque miseriae languoribus placuit Deo
salutis medicinam, ministris suis imponere, ad ejus consolationem,
dicens: Dicite pusillanimis, etc. Ecce Dominus noster, medicina nostra,
et salus nostra, et Jesus noster adveniet. Vere pusillanimes erant
jacendo in doloribus, desperando in quadruplici infirmitate. Caeci enim
erant, surdi, claudi et muti. Caeci Deum ignorando, surdi ipsum audire
contemnendo, muti peccata sua non confitendo, claudi bene operari
negligendo. Infirmitas ista a primo parente sumpsit initium. Caecus fuit
ex verbis serpentis putando se fieri Deum, non videndo se ex verbo Dei
si non obediret ei futurum esse miserum. Claudus fuit cum in altero pede
claudicavit. Duo enim sunt hominis spiritualis pedes, dilectio Dei et
proximi; qui altera earum caret claudicat. Adam volens uxori morem
gerere, dum amori ejus amorem Dei postposuit; male claudicavit. Dum Deum
per obedientiam non audivit, surdus fuit. Mutus in confessione peccati
fuit, rejiciens culpam in uxorem. In haec vitia damnavit posteros
excaecatos cultu idolorum, surdos in similitudine aspidis, quia populus
Dei non audivit vocem ejus, claudos, quia claudicaverunt a semitis Dei,
mutos a confessione peccati. Quia inquit tacui inveteraverunt ossa mea
(Psal. XXXI). Ab hac quadruplici infirmitate volens nos liberare,
consolando per prophetam inquit: Ecce Deus noster. Tunc enim aperuit
oculos caecorum, aperiens sensum ut intelligerent Scripturas; aures dum
clamavit: Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XIII). Claudos
gressus direxit, dum eos ad viam coeli inclinavit. Directi sunt pedes
sicut Origenes, qui nimium est de misericordia confisus. Neque ad
sinistram sunt dejecti, sicut Cain Judas et diabolus, qui desperantes
diverterunt. Medius enim callis tenendus est, ut nec desperet, nec de
misericordia confidens licenter peccet. Hinc vaccae, arcam portantes pro
peccatis, ad dexteram vel ad sinistram non declinant. In hac via
saliendum est sicut salit cervus, ut spinosa divitiarum et lutosa
transiliamus luxuriae. Cervus deserit valles, ascendit montes. Tu,
desere terram, ascende coelum. Cervus serpentem devorat, sitiens petit
fontem, deponit veterem pellem. Tu, peccator, occide diabolum, curre ad
Christum, depone veterem hominem, id est superbiam. Aperuit ora mutorum,
quia, cum clamaret: Agite poenitentiam (Matth. III, IV), confessi sunt
peccata. Patet igitur, fratres, quadruplicis languoris quadruplex
remedium. Non contemnamus medicinam. Aperiamus hic oculos per fidem, ut
in futuro Deum videamus per speciem. Pateant aures verbo Dei, ne et
nobis dicatur: Vos verba Dei non auditis, quia ex Deo non estis (Joan.
VIII). Saliamus ut cervus pede amoris Dei, ut ad coelorum alta valeamus
ascendere. Aperiamus interim linguam nostram in confessione
praevenientes Deum, ut ibi eam in illa laude aperiamus confessione, qua
omnis spiritus laudabit Dominum (Psal. CL).
|
|