TIT. XLVIII. De quadruplici statu hominis.

Ne laeteris, Philisthaea omnis tu, quoniam contrita est virga percussoris tui. De radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absumens volucrem, etc. (Isa. XIV). In his verbis notantur quatuor status hominis, videlicet ante peccatum, lapsus ejus, redemptio, diaboli interitus. Virga est rectitudo primi parentis ante peccatum. Percussor, ipse parens, cujus invidia ipse diabolus percutiebatur. Sed haec virga contrita est, quoniam per peccatum rectitudo hominis est amissa. Quia ergo virga, id est rectitudo percussoris diaboli, contrita est, laetabatur diabolus, ostendens autem non esse ei laetandum et volens propheta humanum genus consolari; de quo quia illud in carcere detinebat diabolus exsultabat, insultans contra ipsum humani generis inimicum ait: Ne laeteris, etc. Philisthaea quae potionem interpretatur diabolum notat, qui potione superbiae inebriatus a nativo sensu et coelesti gloria cecidit, qui quod propterea quod humanum genus teneat, exaltari non debeat, notatur cum dicitur, de radice colubri egredietur regulus, etc. Coluber genus humanum est, cui mors per serpentem illata est. Hic est serpens de quo legitur quod virga de manu Moysi projecta versa est in serpentem, cujus caudam dum Moyses apprehendit, in virgam serpens rediit (Exod. IV). Virga genus est humanum: quod erat ante peccatum quasi virga propter bonae voluntatis: et operis rectitudinem, de quo dicitur: Redemisti virgam haereditatis tuae, etc. (Psal. LXXIX). Haeserat in manu Moysi, id est in Christi manu ante peccatum virga propter rectitudinem in primis parentibus. Mox autem propter peccata ejecta de manu Dei in serpentem vertitur, quia genus humanum tunc et mortale per naturam et tortuosum factum est per malitiam. Sed quia in novissimis diebus ad immortalitatem et bonitatem per gratiam rediit, quasi apprehensa cauda in pristinam rectitudinem virga convertitur. Ex hujus colubri radice, id est ex principio generis humani egreditur regulus, id est Christus, quia Christus inter mortales ita superior fuit sicut regulus rex serpentum dicitur, cujus semen, id est apostoli, absorbet volucrem, id est diabolum. De istis volucribus dicitur: Et volucres coeli comederunt illud (Luc. VIII). Confundatur ergo et timeat diabolus, quia semen reguli, id est apostoli Christi, absorbet volucrem, id est diabolum in membris dominicis dissipabit, Domino ei dicente: Macta et manduca (Act. X). Gaudeat homo quia obstetricante manu Domini, id est medente Filio Dei, eductus est coluber de caverna, id est diabolus de cordibus hominum, ut exsultantes de sui ereptione, suoque vincenti consolatori gratias agentes dicant: Ecce vicit Leo de tribu Juda (Apoc. V).