|
Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem in diademate quo
coronavit eum mater sua (Cant. III). Volens Scriptura infirmas mentes,
quas in carnalibus desideriis jacere dolebat, ut quae ad Deum videndum
conditae fuerant, ad visionem veri Salomonis revocare, ait: Egredimini.
Egredimini itaque a fetore stabuli, ad odorem thalami, a caepis Aegypti
ad manna deserti, a tribus, scilicet mansionibus Aegypti, ad tres
visiones Salomonis nostri. Tres enim sunt mansiones Aegypti: Exterior,
interior, superior. Exterior mansio est in desiderio eorum quae mundi
sunt; interior, in delectatione eorum quae carnis; superior, in malis
gloriari. Has mansiones deserere praecipitur Abraham cum ei dicitur: Exi
de terra tua, haec est prima; et de cognatione, haec est secunda; et de
domo patris tui (Gen. XII), haec est tertia. Terram appellat
curiositatem terrenorum, cognationem affinem carnis delectationem, domum
patris de malis gloriari, exemplo illius qui singulariter volens
gloriari dixit: Sedebo te in monte testamenti (Isa. XIV). Hic dicitur
pater malorum imitatione. In prima mansione habitant qui honoribus et
divitiis delectantur: in secunda, qui carnis desideriis obsequuntur; in
tertia, qui de propriis malis superbiunt et gloriantur. Haec sunt tria
mala quae enumerat Joannes apostolus, dicens: Omne quod est in mundo,
concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et superbia vitae
(I Joan. II). Itinere igitur trium dierum, ut neque cogitatione, nec
locutione, nec operatione criminaliter peccemus, egrediamur cum Abraham
has tres mansiones, quod videamus Salomonem. Aliter non videretur.
Triplex autem est ejus visio ad quam a triplici praedicta visione
pervenitur, prima in hoc exsilio, secunda in judicio, tertia in regno.
De prima dicitur: Quia vidisti me, Thoma, credidisti (Joan. XX); de
secunda: Videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III); De tertia: Tollatur
impius ne videat gloriam Dei (Isa. XXVI). In prima apparuit mansuetus;
in secunda justus judex. Unde: Cum accepero tempus ego justitias
judicabo (Psal. LXXIV). In tertia gloriosus quia gloria et honore
coronavit eum Dominus (Psal. VIII). In prima visione illuminavit caecos;
in secunda voluit solvere compeditos; in tertia dirigit justos. In his
est amabilis, terribilis, admirabilis. Prima visio generat spem, ne
dejiciamur adversis; secunda, timorem, ne erigamur prosperis; tertia,
charitatem, ut videamus facie ad faciem (I Cor. XIII). In prima visione
fuit corrector morum; in secunda erit discretor meritorum; in tertia,
largitor praemiorum. Secundum istas tres visiones, tria ipsi conveniunt
nomina: Salomon, Ecclesiastes, Idida. Salomon pacificus quod vere fuit
in prima. Ecclesiastes concionator, quod erit in secunda, quando
advocabit coelum desursum et terram, dicturus malis: Ite, maledicti in
ignem aeternum (Matth. XXV), bonis: Venite, benedicti, etc. (ibid.).
Idida, id est dilectus Domini, quod erit in tertia visione in patria
quando erit omnibus omnia (Col. III). In prima visione viderunt eum boni
et mali, sed non omnes. In secunda videbunt eum boni et mali, et omnes.
In tertia omnes boni et soli. Ad primam autem visionem in qua mansuetus
exspectat, peccantes Scriptura invitat, dicens: Egredimini, et videte
regem Salomonem pacis praecepta dictantem ut unitatem spiritus servetis
in vinculo pacis. Videte dico non in quo coronavit eum noverca, sed
mater sua. Coronavit enim eum noverca, pater et mater. Noverca Synagoga,
mater Virgo, Pater ejus Deus. Noverca coronavit eum corona spinea et
miseriae, mater corona justitiae, Pater corona gloriae. Spinea corona
materialiter punxit eum exterius, spiritualiter interius non pro suis,
sed pro nostris criminibus, ut nos pro spinis nostris ei non dedignemur
compungi. Matris corona quatuor pretiosis lapidibus eum ornavit. Isti
sunt principales quatuor animi affectiones, gaudium, amor, tristitia,
timor. Istae affectiones, sicut dicit beatus Augustinus, ordinatae
justitia sunt, inordinatae injustitia. Quia itaque sibi ordinatas eas
Salomon noster assumpsit de Virgine, ipsa praedicta corona justitia eum
coronavit. Ut autem ad plenariam cognitionem tertii diadematis, quo eum
Deus Pater gloria et honore coronavit pervenire possitis, egredimini a
vitiis, videte fide et operatione et imitatione eum coronatum corona qua
coronavit eum mater sua, ut ordinatas ejus exemplo praedictas
affectiones habeatis, ipso praestante. Qui, etc.
|
|