TIT. V. De Chananaei triplici statu.

Quis ascendet ante nos contra Chananaeum, etc. (Judic. I.) Tripartita invenitur Chananaei narratio. Primo in Ephrem sub tributo, donec veniens Pharao incederet civitatem et Chananaeum occideret, et in dotem daret filiae. Secundo, ubi invaluerunt filii Israel, fecerunt Chananaeos subditos et servos, sed exterminatione non exterminaverunt. Tertio dicitur filiis Ephrem, inter quos prius erant tantum sub tributo, ut exterminarent eos. Chananaeus igitur, qui mobilis et incertus interpretatur, caro nostra est, semper nobiscum quantumcunque fructificans. Ephrem enim fructificatio interpretatur. Haec igitur movetur contra bonos fructificare incipientes, quia omnis qui pie vult vivere persecutiones et a carne et a mundo et a diabolo patitur (II Tim. III), quia caro primo est sub tributo tantum, quia ministerium quoddam agendi animae tribuit, et nisi eam subjiciat, verendum ne Pharao et civitatem, id est animam, et Chananaeum, id est carnem, occidat, et filiae suae, id est legi peccati in dotem praescribat. Secundo itaque invalescentes filii Israel illum servum et obedientem faciunt, cum caro voluntati animae servit et obedit. Licet repugnet, quandiu pugnat adversus spiritum, exterminatione non exterminatur. Si autem tertio ex praecepto Jesu, juxta Apostolum, mortificamus membra nostra, fornicationem, immunditiam et caetera, ut jam non resurgant contra nos, mortem Christi in corpore nostro circumferentes, exterminari prorsus dicitur Chananaeus. Procuremus itaque Chananaeum qui nobiscum est subjicere nobis, et obedientem facere, et etiam exterminare, quia, si negligimus, veniet Pharao ex Aegypto, nostrumque locum dabit filiae, legi scilicet peccati. Absit ab Israelitica tribu, ut quam Deus eduxit ab Aegypto iterum serviat Pharaoni, quem submersit in mari Rubro! Praevaleamus contra Chananaeum, ne si ipse invaluerit, de Israelitis nos faciat Chananaeos, sicut ille effectus est cui superato carnis illecebra dicitur: Semen Chanaam, et non Juda species decepit te (Dan. XIII). Sequitur: Maledictusque Chanaam puer.