|
Audiam qui loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV). Tribus modis
homini loquitur Deus. Lege scripta, lege naturali, inspiratione occulta.
Lex scripta, et Vetus et Novum Testamentum. Lex naturalis: Quod tibi
factum velis, id alii feceris; et: Quod tibi non fieri nolis, alii ne
feceris. Lex scripta proponitur auribus, naturalis inseritur cordibus.
Neutra ad salutem observatur operibus, nisi tertio modo loquatur homini
Deus, inspiratione scilicet occulta. Haec est tertia locutio Dei, non
loquax, sed efficax, non exterius sonans, sed interius docens et
penetrans. Abigit muscas Aegypti, quae sequuntur sacrificantes in
deserto. Prima musca est carnis mollities; haec contaminat sacrificium
mortificatae carnis. Secunda est curiositas mundi, et haec maculat
sacrificium cordis contriti. Tertia musca est malignitas diaboli et haec
foedat. Totidem autem sunt ranae Aegypti loquaces. Has ranas exstinguit
divinae inspirationis locutio, dum a voce carnalium delectationum, a
strepitu mundanae curiositatis, et a voce male suggerentis diaboli facit
quiescere. Haec item locutio est quae intus loquitur pacem. Pax autem
duplex est: temporalis, quae a vitiis facit quiescere et aeterna, quae
in gloria donat durare. De utraque dicit propheta: Sabbatum ex Sabbato
dabit vobis (Isa. LXVI), id est requiem aeternam pro temporali. Pacem
praedictam loquitur Deus in plebem suam, super sanctos suos et eos qui
convertuntur ad cor (Psal. LXXXIV). In his tres in Ecclesia notantur
ordines. Conjugati per plebem, praelati per sanctos continentes per eos
qui convertuntur ad cor. Vel tres ordinet claustralium: incipientes, qui
adhuc contra carnalia desideria pugnant; perfecti, qui soli Deo
adhaerent; praelati, qui sibi et aliis praevident. Qui, etsi ad aliorum
curam recedunt, per propria ad cor suum redeunt.
|
|