|
Ascensiones in corde suo disposuit (Psal. LXXXIII). Ascensor iste in
Scriptura sacra aliquando dicitur ovis perdita, aliquando filius
prodigus, recedens a patre. Recessit enim a suo pastore et Patre in
desertum hujus mundi, quod regio est a Deo longinqua tribus descensionum
gradibus. Primus fuit a Dei magistra voluntate recedere, et suam sibi
propriam magistram constituere, divinae voluntati suam praeferendo;
secundus fuit a sua voluntate in carnis voluptates descendere, carnis
curam in desideriis faciendo; tertius vero, a seipso sub se in terrena
effluere, mundum et ea quae in mundo sunt quaerendo. Primum recessit a
Deo intro ad se, secundo ab intus extra juxta se, tertio extra se. Prima
dieta remotum, secunda remotiorem, tertia eum fecit remotissimum. Prima
est voluntatis perversio, secunda carnalis delectatio, tertia terrenorum
ambitio. His gradibus ad desertum ad regionem longinquam usque ad
Babylonem descendit. Sed quia, juxta prophetam, etiam ibi aliquando
liberatur, attendendum quomodo per trinam ascensionem ab hac trina
descensione ad Deum redeat, quia inde incipit ascendere, ubi descendendo
pervenit. Primus ascensionis gradus est terrena contemnere, paupertatem
illam appetendo qua pauper in cella ditior fit in conscientia; secundus
est carnis delectationes ex toto conterere, carnalia desideria vigiliis,
jejuniis et orationibus domando; tertius voluntatem suam Deo et
praelatis suis supponere, humilitatem in corde, patientiam in ore,
perseverantiam exhibendo in opere. Nam haec tria verae obedientiae sunt
necessaria, exemplo illius qui factus est obediens Patri (Philip.
II);---mitis et humilis corde (Matth. XI; Isa. LIII), ---et tanquam ovis
ad victimam ductus non aperuit os suum, perseverans usque ad mortem
crucis (Philipp. II).
|
|