|
Sicut perversa anima dicitur filia maris, filia Tyri, filia Sidonis,
filia Babylonis, exposita vanitati, voluptati, curiositati, et omnibus
vitiis, sic fidelis dicitur filia Juda, filia Sion, filia Jerusalem. Ex
humilitate compunctionis, ex sublimitate contemplationis, et ex
felicitate supernae visionis his filiabus dicitur: Egredimini ad
Creatorem vestrum, quia videnti Creatorem angusta est omnis creatura.
Egredimini ad Salvatorem, quia ipse dicit: Ecce nona facio omnia (Apoc.
XXI). Egredimini ad glorificationem, quia dicitur: Satiabor cum
apparuerit gloria tua (Psal. XVI). Sequitur: Et videte oculo rationis
Creatoris vestri potentiam, oculo fidei Redemptoris vestri clementiam,
oculo contemplationis coelestis sponsi gloriam, Regem scilicet naturae,
ne tempora in nihilum redigantur gratiae, ut ordinate succedant munera
gratiae, gloriae, ut hic vel ad modicum praelibetur, alibi ad plenum
consummetur. Regem in mundo, regem in inferno, regem in coelo. In
inferno tormenta disponit, in mundo merita distribuit, in coelo praemia
reddit. Videte ergo, filiae Sion, regis vestri apud inferos terrorem, in
mundo ipsius amorem, in coelo honorem. Apud inferos impios premit ejus
justitia, in mundo poenitentes regit misericordia, in coelo diligentes
felicitat gloria.
|
|