|
Si intraveris segetem proximi tui franges spicas et manu conteres; falce
autem non metes (Deut. XXIII), hoc est evelles sententias manu
intelligentiae, conteres granum ab arista, spiritum secernens a littera.
Falce autem non metes, quod est facile et subito librum transcurrere.
Sufficit paucos manipulos per dies colligere. Sunt qui falce metunt, qui
totum subito librum legentes nihil intelligunt. Ingressus vineam proximi
tui, id est Scripturam Dei tui, comedas uvas, id est sententias quantum
tibi placuerit; foras autem non efferas tecum (ibid.), quia non est
dandum sanctum canibus neque ponendae margaritae ante porcos (Matth.
VII).
Frumento, vino et oleo stabilivi eum (Gen. XXVII). Divina Scriptura in
quibusdam locis quasi panis difficile editur, in quibusdam sicut vinum
facile sorbetur, in omnibus quasi medicamentum et oleum animae, dum
sumitur, medetur.
|
|