TIT. LVII. Primogenita diversis modis esse Dei et sacerdotum.

Omnia primogenita in lege sunt sacerdotum immunda redimuntur, munda non, sed offeruntur. Quorum sanguis super altare funditur, pectusculum et armus est sacerdotum (Num. XVII), quia fides sacerdotum ministerio Deo offertur. Aliter enim nemo baptizatur, nisi prius fides quae est primogenitum sacerdotibus offeratur. Immundum redimitur, quoniam anima violata poenitentiae pretio restauratur. Munda non redimuntur, quia quod liberum est redemptione non indiget. Sanguis super altare funditur. Pectusculum et armus sunt sacerdotum, quoniam sic ad eos pertinet ipsorum vitas praedicare ut consilia dare et onera portare sufficiant.