|
Praecipiuntur Levitae tolli de medio filiorum Israel, purificari, aqua
lustrationis aspergi, omnes pilos corporis radere (Num. VIII).
Significatur autem per hoc nostrorum levitarum et clericorum vitam
debere a laicali vita secerni ab omni vitiorum sorde purificari et
lavari, et a superflua cogitatione mundari. Unde additur: Ponentque
filii Israel manus suas super eos (ibid.), ut intelligant quanto oneri
subdantur, quos pro omnibus laborare oportet, quorum manus ferunt, et
quod omnium manus in tabernaculo facere debuerant illi soli faciant, qui
omnium manus in se susceperunt. Levitae autem super duorum boum capita
manus ponebant, intelligentes se corpus et animam suam debere domare,
quorum domitor erat qui dicebat: Castigo corpus meum, et in servitutem
redigo (I Cor. IX). Si sic domiti fuerint, tunc Moyses, id est Salvator,
alterum boum pro peccato, alterum in holocaustum offert, ut uno peccata
solvantur, altero Dei gratia suscipiatur. Ita purificati in tabernaculum
intrant ministraturi, quoniam tales Ecclesiae et coeli tabernaculo digni
sunt.
|
|