TIT. LIX. De bove et asino, id est stolido et rustico cum ceciderint sublevandis.

Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis eum (Exod. XXIV). Sumus in via mandatorum Dei, in qua Psalmista inde fatigatus dicebat: Viam mandatorum tuorum cucurri (Psal. CXVIII). Frater noster Christus est, et quilibet homo. Certum enim est quod unius Patris filii sumus. Hujus asinus est aliquis stultus, piger, luxuriosus. Bos est qui in ejus agro laborare debet. Tales si in via peccando cecidisse videmus sublevare debemus. Adjuvemus ergo ut et nos adjuvemur. Intra nos est hortus in quo sepulcrum est Domini, in quod si cadimus, suscitamur, ut corpus a latrunculis elatum timore persequentium in sepulcrum Elisei dum cadit, vivus resurgit (IV Reg. XIII), sed lapis, ne intremus, saepe est ostio oppositus; verum si sanctae mulieres, id est bonae cogitationes frequentant sepulcrum, angelus lapidem amovet, et intrantes, etiam si mortui fuerint, vivent.