TIT. VI. Judicem Ecclesiae non semper gladio, id est austeritate, sed interdum parte aratri, id est lenitate, in subditos uti docere.

Aod, ambidexter, nihil habens sinistrum, gladio femore dextro accinctus, principem Moab occidit. Sangar vero, filius Anath et succedens, vomere ceu stiva, id est, pede aratri interfecit allophylos (Judic. III). Docet per haec Scriptura, ut judex Ecclesiae non semper proferat gladium, et acumine correctionis utatur et austeritate: sed aliquando aratro animae terram sulcans, et clementi commonitione rescindens aptis eam suscipiendis seminibus parat. Saepe enim non minus agresti et simplici admonitione de animis auditorum vitia tanquam Allophyli depelluntur, quam acri correctione. Sed et tu ipse auditor utere hoc aratro, factus agricola tuae animae, et cum ad illud miseris manum, ne aspicias retro.