|
Recti diligunt te (Cant. I). Hominum alii sunt jacentes, alii curvi,
alii recti. Jacentes sunt qui nec timent nec diligunt Deum; curvi, qui
timent et non diligunt; recti, qui timent et diligunt. Quidam sunt qui
confitentur Deo, quia eos bene pascit. Unde in psalmo: Confitebitur
tibi, cum benefeceris ei (Psal. XLVIII). Istis jacentes in luto peccati
Deum nec timent nec diligunt. Alii sunt qui confitentur Deo quoniam
sciunt esse potentem ponere corpus et animam in gehennam; isti timent et
non diligunt. Alii Deo confitentur propter ipsum, quia solus bonus est,
dulcis et magnae misericordiae; non timore, non cupiditate, sed
confitentur quoniam bonus. Primi sunt mercenarii, secundi servi tertii
filii. Mercenarius cupit sibi, servus timet sibi, filius diligit.
Unusquisque habet legem suam. Mercenarius cupiditatem, qua
constringitur; servus timorem, quo arctatur; filius charitatem, quam
complectitur.
|
|