TIT. LXI. De triplici cella in quam introducimur. |
Introduxit me rex in cellaria sua (Cant. I). In morali disciplina tres sunt cellae quasi in vero cellario. Unde pluraliter dicit cellaria. Prima est disciplinae, secunda naturae, tertia gratiae. In prima discis inferior esse, in secunda par, in tertia superior, scilicet subesse, coesse, praeesse. Primo igitur discas esse discipulus, secundo socius, tertio magister. In prima mali mores domentur, in secunda boni assumantur, in tertia in aliis doceantur domari et assumi. |