|
Laetare, Jerusalem, et conventum facite. Jerusalem quatuor modis
dicitur. Historice, allegorice, moraliter, anagogice. Historice civitas
est constituta super montem Sion, in area Ornae Jebusaei, ubi rex David
nebulosam construxit turrim. Allegorice est urbs in monte Christo
constituta, ejus fundamentum in montibus sanctis, ubi Christus regnat in
aeternum. Moraliter, fidelis anima contemplationi dedita quae in
virtutum eminentia sternit fundamentum. Hanc inhabitat Verbum de corde
Patris eructatum. Verbum enim Dei sumus in illo. Anagogice,
supercoelestis illa curia, archangelica turba, quae quotidie satiatur,
dum eis apparet gloria, quia in speculatione aeternae jucunditatis
jugiter creditur constituta. Laetatur autem Jerusalem urbs terrena pro
terrenis. Laetatur Jerusalem Ecclesia pro multiplicibus donis. Laetatur
Jerusalem fidelis anima pro diversis mentis. Laetatur Jerusalem divina
curia pro diversis praemiis. Laetitia qua jucundatur Ecclesia duplex
est, peccatorum remissio et donorum assecutio. Pro his ergo acceptis
beneficiis invitat eam Spiritus sanctus ad exsultationem. Laetare,
Jerusalem, et conventum facite. Conveniant virtutes ut resistant vitiis.
Conveniant praedicatores ut resistant haereticis. Conveniant martyres ut
resistant tyrannis. Quoniam cogitaverunt unanimiter, simul adversus eam
testamentum disposuerunt tabernacula Idumaeorum et Ismaelitae.
|
|