TIT. LXIII. De custodia viae hominis in locutione, et de non divulgandis mysteriis.

Via hominis in custodia sermonis non solum servatur, sed etiam corrigitur. In quo enim corrigit adolescentior viam suam? In custodiendo, inquit, sermones suos (Psal. CXVIII). Hi sermones quia aliquando sunt tacendi, subditur: In corde meo abscondi eloquia tua (propter porcos et canes), ut non peccem tibi (ibid.): Nolite sanctum dare canibus (Matth. VII). Vitium est secreta mysterii indignis vulgare. Quod fit vel adulatione, ut placeat cui vulgat, vel avaritia, ut inde lucretur; vel jactantia, ut multa scire videatur. Quia vero sunt aliquando proferendi ostendit, dicens: In labiis meis (cordi consonis) pronuntiavi (aliis cum tempus vidi) judicia tua (Psal. CXVIII). Non dico omnia, sed oris tui: quae per apostolos et alios mihi manifestasti, judicia quibus nunc et in futuro judicatur mundus, quae sunt abyssus multa.