TIT. LXIV. Butyrum et mel comedet, etc.

Butyrum et mel, qui nobis, puer factus est, comedit in nobis (Isa. VII), cum nos comedere facit, quia cum in nos Spiritus sanctus gratiam fundit, melle nos pariter et butyro replet. Mel enim desuper cadit; butyrum ex boum ceu vaccarum lacte colligitur. Mel itaque ex aere, butyrum est ex carne. Summi autem Patris Unigenitus, cum sit Deus super omnia, homo factus est inter omnia. Qui cum nos dulcedine divinitatis suae et mysterio incarnationis replevit, nos melle pariter et butyro nutrivit, ut sciat, id est scire nos faciat, reprobare mare malum, vitiorum et poenarum: et eligere bonum, virtutum et praemiorum.