|
In illa die erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua
Chananaea (Isai. XIX), non Aegyptia, nec Hebraea. Quinque civitates sunt
quinque sensus corporis. Aegyptus, mundus. In Aegypto loquuntur
civitates lingua Aegypti, dum quinque sensus in mundo quae mundi sunt
appetunt. Chananaea loquuntur in Aegypto, dum moti a vitiis ad virtutem
in mundo mundana non quaerunt. Chananaea enim interpretatur commotio.
Lingua vero Hebraea quae transitus sonat, nullus in Aegypto hujus mundi
loquitur, sed in vita illa ad quam de morte fit transitus. Hic autem
Chananaea, quae inter Aegyptiam et Hebraeam est affinis, ille loquitur
qui de vitiis ad virtutes commovetur, licet omnino non transeat.
Sequitur: Et jurantes per Dominum exercituum (ibid.), id est Dei, non
hominum recordantes. Additur: Civitas solis vocabitur una (ibid.). Haec
est visus per quam lumen accipitur justitiae, ut civitas videatur.
|
|