|
Loquar ad cor ejus (Ose. II). Loquitur Deus ad cor hominis gratia sua
ipsum illustrando. Loquitur homo ad cor suum, in libro cordis sui opera
sua diligenter legendo. Liber iste duo folia habet. In uno legunt
peccatores; in alio poenitentes. Peccator hoc legit: Haec ego egi,
recordor, et delector. In contrario folio poenitens: Ego egi haec,
recordor, et doleo. Legamus in folio poenitentium ne forte solvamus
novissimum quadrantem, id est puniamur pro his quae de terra
protraximus. Duo enim sunt quadrantes, unus Dei, alter saeculi. Quadrans
Dei amor ex toto corde, ex toto animo, ex totis viribus. Quadrans
saeculi est voluptas, curiositas, inanis gloria. Omnis enim quadrans ex
tribus consistit. Primus solvitur, et gloria recipitur, secundus
recipitur, et poena tribuitur.
|
|