TIT. LXVII. De novissimis et antiquis ad verbi incarnationem applicatis.

Cognovisti omnia novissima et antiqua (Psal. CXXXVIII). Novissimum: Verbum est caro factum (Joan. I); antiquum: In principio erat Verbum (ibid.). Haec sunt nova ad vetera, et veterum vetustissima, de quibus in Levitico: Vetustissima veterum comedetis: et novis supervenientibus, vetero projicietis. Vetera sunt promissiones legum et prophetarum de venturo Christo. Nova sunt promissionum impletio, veritatis exhibitio. Vetustissima, quae ad divinitatis aeternitatem pertinent. Novis ergo supervenientibus, vetera sunt projicienda, et vetustissima servanda, quia exhibita veritate Dominici adventus figura et promissio cessare debent, novumque incarnationis et vetustissimum aeternitatis Verbi credendo et colendo tenendum. Unde tres in Natali missae celebrantur. Prima de aeterna genitura: Dominus dixit ad me. Secunda, de promissione adventus: Lux fulgebit. Tertia de impletione promissionis: Puer natus est nobis. Et quia ille idem qui est Dei Filius, factus est hominis filius, ideo in illius missae officio ubi cantatur de aeterna Christi genitura: Dominus dixit ad me, legitur Evangelium de temporali Christi nativitate: Liber generationis Jesu Christi (Matth. I); et in missa ubi cantatur de temporali nativitate: Puer natus est nobis, legitur Evangelium de aeterna generatione: In principio erat Verbum (Joan. I). Et quia veritate exhibita figurae cessant, non officium quod pertinet ad promissionem, sed quod ad impletionem sequentibus diebus repetitur, scilicet. Puer natus est nobis. Haec novissima et antiqua quae Pater novit, et cui Filius voluerit revelare.