TIT. LXVIII. De dimidiantibus dies suos et non dimidiantibus, et de loco mortis eorum.

Deduces eos in puteum interitus, quia viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos (Psal. LIV): ut si quos egerint in malo, reliquos consummarent in bono. Sunt enim qui non incipiunt dies, sed continue perseverant in malis. Alii dimidiant dies, alii implent dies bonos, quia alii moriuntur in Aegypto, alii in deserto, alii in terra sancta. In Aegypto moriuntur qui in tenebris vitiorum usque in finem vitae perdurant; in deserto, qui de confessione peccati exeuntes per poenitentiam emendantur; in terra sancta implent dies qui sine crimine in opere justitiae usque in finem persistunt. Haec tria genera hominum inveniuntur in volumine illo in quo scripta sunt carmen, lamentum et vae. Carmen cantant qui peccati lapsum non senserunt; lamentum qui a peccatis per lamentum poenitentiae surgunt; vae qui peccant et non poenitent. Hi non dimidiant dies suos.