TIT. VII. De Madianitarum expugnatione et de vellere Gedeonis et rore ejus, etc.

Madianitae ad expugnandum Israel castra ponunt in valle Jezrael (Judic. VI). In valle quoniam ad eos qui sunt in montibus non audent accedere Madianitae qui interpretantur extra judicium, id est, daemones qui jam judicati sunt. In vallem autem Jezrael quae interpretatur semen Dei. Non enim sunt ausi ire ubi sunt fructus, sed tantum semen, quo fructus nondum ascendit. Contra eos Gedeon pugnaturus post signum velleris compluti et deinde areae Deum consuluit. Ros primum in vellere, divinum est verbum in Judaea, in lege scilicet et prophetis; post in area, id est gentilitate, in apostolis videlicet et Evangelio. Unde descendit sicut pluvia in vellus Judaeorum, et sicut stillicidia super terram gentilium (Psal. LXXI). Gedeon vellus expressit in concham et replevit eam rore. Hic est Salvator qui de vellere legis et prophetarum aquam verbi ponit in pelvim, quasi rorem coelestis gratiae, ut lavet pedes discipulorum, unde dicit: Vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis (Joan. XV). Sed et nos si praebeamus Domino pedes nostros, id est pedes animae nostrae, paratus est ipsos lavare gratia Spiritus sancti, verbo doctrinae, et dicere: Lavi pedes vestros, ut et vos ita faciatis (Joan. XIII). Accipiamus vero aquam de fontibus Israel, et exprimentes eam de vellere librorum Regum, Judicum, et caeterorum: mittamus eam in pelvim prius animae nostrae concipiendo sensum in corde; deinde acceptis pedibus fratrum nostrorum, in quantum valemus, lavemus pedes animarum eorum, Domini complentes mandatum ut in verbo doctrinae purgentur auditores a sordibus peccatorum; et mundos habeant pedes, quibus recte ingrediantur ad praeparationem Evangelii pacis, quo omnes Deus simul in Christo purificat per verbum Dei. Non abjiciamur de thalamo sponsi pro sordidis indumentis; sed candidis vestibus, lotis pedibus et mundo corde recumbamus in convivio sponsi nostri Jesu Christi. Cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.