|
Honestavit illum in laboribus suis (Sap. X). Labores alii saeculo, alii
in Dei servitio. Labor saeculi triplex. Unus gratus et delectabilis:
sicut hortorum, vivariorum et similium. Alius stultus et inutilis, sicut
palaestrae, theatri, choreae in cursibus equorum et saltibus pedum.
Alius scelestus et gravis, sicut furtorum, homicidiorum et similium. Hi
omnes stultorum. Labor autem qui habetur in Dei servitio similiter
triplex. Durus, sed fructuosus, sicut manuum pro salute animae et ex
obedientia, qui habetur sudore plenus. Alius honestus et virtutum gratia
plenus, ut in hymnis et canticis, consonantia morum, sed et vocum in Dei
laudem exerceri. Alius dulcis et jucundus, quem non novit nisi expertus,
sicut quando mens contemplatione quadam Deo ferventissime adhaeret, et
mirabilibus lacrymis pascitur; quae in Job aquae nivis vocantur, quod
licet in experto labores videatur; experto tamen est super mel duce.
|
|