|
Comedite, inquit sponsus in Canticis, amici mei, et bibite, et
inebriamini (Cant. V). Tres sunt diligenti animae status corporis:
infirmi, mortui, suscitati. Primus valet animae ad fructum poenitentiae,
secundus ad requiem, tertius ad consummationem. In primo corpus animam
onerat et juvat; in secundo, non juvat, sed onerat; in tertio, juvat et
non onerat. Primus status laboriosus est, sed fructuosus; secundus,
onerosus et fastidiosus; tertius, gloriosus. Laborantes igitur in
corpore ad cibum vocat, jam posito corpore quiescentes ad potum invitat,
resumentes corpora ut inebrientur invitat, quos et vocat charissimos,
nimirum charitate, plenos. Unde et in aliis differentia est; nam ii qui
in carne adhuc gravati erant, chari habentur pro charitate quam habent.
Qui vero jam soluti compede carni sunt, eo sunt chariores, quo
propinquiores et expeditiores ad amandum. Porro prae utrisque dicuntur
charissimi qui recepta secunda stola eo in Dei amorem feruntur
liberiores, quod de primo nihil habent quod eos sollicitet vel tardet.
Primo ergo fidelis anima in carne pane cibatur doloris: secundo soluta a
carne vino potatur amoris, tertio ad ferculum Salomonis admissa pigmento
inebriatur amoris. Hoc triplex convivium ex una charitate celebrat
sapientia: cibans laborantes, potans quiescentes, et inebrians
regnantes. Hic primo ante mortem in carne mortali labores manuum
nostrarum manducamus, post mortem in vita spirituali bibemus in
suavissima requie, post carnis resurrectionem inebriabimur amplissima
quadam felicitate. Comedite igitur ante mortem, bibite post mortem,
inebriamini post resurrectionem.
|
|