|
Beati omnes qui timent Dominum; qui ambulant in viis ejus. Labores
manuum tuarum manducabis: beatus es, etc. (Psal. CXXVII). Finis hujus
psalmi benedictio est. Triplex est autem benedictio: materialis,
spiritualis, intellectualis. Materialis est corporalium. Unde: Frumento,
vino et oleo stabilivi eum (Gen. XXVII). Spiritualis incorporalium.
Unde: in fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum (Eccli. XLV). Omnes
qui vident talem cognoscent quia est sanctum, cui benedixit Dominus.
Intellectualis coelestium. Unde: Convocatis Jesus duodecim discipulis
suis, dedit illis virtutem super omnia daemonia et ut languores curarent
(Luc. IX). In prima ergo humana natura sustentatur opere et fructu
naturae; in secunda reparatur muneribus et opere gratiae; in tertia
sublimatur operibus et donis gloriae, de spirituali in praesenti psalmo
loquitur. Sed nota quis sit qui benedici meretur, qui timet, ambulat,
laborat, manducat. In primo obedientiam nota; in secundo poenitentiam,
in tertio constantiam, in quarto patientiam. Vera namque poenitentia
semper est timida, et cavet a peccatis; devota obedientia, dilatato
corde, ambulat in mandatis; virilis constantia laborat in tentatione, ne
cadat; humilis patientia gaudet in tribulatione, dum triumphet. Unde:
Omne gaudium existimate, etc. (Jac. I). Hic, Labores manuum manducabis.
Prima manus et sinistra est actio. Secunda et dextera, est contemplatio.
Sinistrae digiti sunt hi: primus abstinentia, amputat libidinem et
ministrat castitatem; secundus silentium, tollit falsitatem et dat
veritatem; tertius psalmodia, removet curiositatem, et donat carnis,
oris et mentis puritatem; quartus labor vigiliarum, aufert ignorantiae
caecitatem et confert scientiae claritatem; quintus exercitium operum,
adimit vanitatem et largitur gratiae libertatem. Dextera digiti sunt
isti: Primus est lectio, secundus meditatio, tertius compunctio, quartus
devotio, quintus oratio. Lectio sponsam quaerit, meditatio quaesitam
invenit, compunctio inventam abluit, devotio ablutam induit et ornat,
oratio ornatam subarrhat. Quaerit in divinis eloquiis, invenit in
sanctorum Patrum institutis, abtuit salubri fonte lacrymarum, induit
vario calore virtutum, subarrhat fide et voto stabilitate et proposito.
Hujus uxor est regularis et perfecta obedientia, sicut vitis abundans;
de qua vinum exprimitur, quod triplicem vim habere dignoscitur;
calefacit, laetificat, inebriat. Triplex quoque est species obedientiae.
Prima stabilium praeceptorum, secunda inviolabilium, tertia
incommutabilium. Prima est humanae dispositionis, et accendit; secunda
divinae institutionis, et laetificat; tertia coelestis eruditionis
inebriat. Accendit prima fervore justitiae, laetificat secunda puritate
conscientiae, inebriat tertia plenitudine gratiae. Praefati igitur
divitis uxor est sicut vitis abundans (Psal. CXXVII), quia ejus
obedientia accendit ad justitiam et virtutem laetificat ad gratiam et
quietem, inebriat ad gloriam et salutem. In lateribus domus tuae (ibid.)
conscientia, timor et spes. In lateribus domus uxor abundat, quia aliter
vitae perfectio non potest apprehendi, nisi cum timor inferius
sollicitat, spes sursum erigit. Inter haec duo latera virtutum exsultat
familia, quia et timor circumspectus sepire vias satagit ne aspirent
vitia; et spes sursum provehit, ne praemia certaminum videantur; timor
obstat, ne rivalis introeat; spes blanditur, ut sponsae placeat. Hujus
filii, id est opera, sunt sicut novellae olivarum. Oleum pascit, ungit
et lucet. Ungit per opera misericordiae, pascit per opera justitiae,
lucet per opera gratiae. Novellae olivarum dicuntur opera operum.
|
|