|
Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus (Psal. LXIII). Tribus
modis exaltatur Deus: per id quod habet de nobis, naturae scilicet
humanae conditionem in qua exaltatus est super coelos coelorum; secundum
quod habitat in nobis, per fidem videlicet et dilectionem, quia qui
amplius diligit, amplius diligendus invenitur; secundum quoque quod
capitur a nobis per cognitionem, quia quanto crescit in nobis ejus
scientia, tanto major invenitur ejus eminentia. Instar montis, a quo
quanto magis te elongaveris, tanto minor apparet; quanto magis
appropinquaveris, tanto major et altior videtur. Est autem cor profundum
et latum et altum: profundum desperatione, latum dilectione, altum
contemplatione. Si vis ergo ut Deus, qui in se exaltari non potest, in
te exaltetur, a profundo cordis accede ad latum per fidem et
dilectionem, et de lato ad altum per cognitionem. Et exaltabitur Deus in
nobis, quia quantum humani cordis affectio, ab inferiorum suspensa
desiderio, in amorem aeternorum promovetur, tantum charitas Dei ex
magnis major, ex summis altior virtutibus, apud ipsum exaltatur.
|
|