|
Persequatur inimicus animam tuam (Psal. VII). Quatuor sunt agones
militiae Christianae, plaga, fuga, impetus, triumphus. Aliquando enim
persequitur inimicus hominem et comprehendit, et percutit plaga magna.
Aliquando persequitur et comprehendit, sed elabitur fuga. Aliquando
versa vice persequitur homo, et non comprehendit inimicum, quia
indiscretus est impetus. Aliquando persequitur et comprehendit, et hic
est triumphus. Persequar, inquit, inimicos meos et comprehendam illos
(Psal. XVII). Quandiu distenditur homo in saeculo, persequitur eum
inimicus et comprehendit; quando fugit de saeculo, persequitur eum et
non comprehendit; quando fervore novitio pro redimendis vitiis
indiscrete corpus avertit, tunc versa vice persequitur homo inimicum,
sed non comprehendit; quando perfecto sensu sic vitium jugulat ut nec
indulgeat, persequitur et comprehendit. De primo propheta: Plaga inimici
percussit te (Jer. XXX). De secundo Dominus: Videte ne fiat fuga in
hieme vel sabbato (Matth. XXIV). De tertio: Qui festinus est offendit
pedibus (Prov. XIX). De quarto: Resistite diabolo, et fugiet a vobis
(Jac. IV). Nam restitisse in tentationibus, vicisse est.
|
|