TIT. LXXVIII. De ira, facie et praesentia Dei; de fumo, flamma et carbonibus.

Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit, et carbones succensi sunt ab eo (Psal. XVII). Aliud in Deo ira, aliud facies, aliud praesentia. Ira judicii recordationem, facies cognitionem, praesentia ponit perfruitionem. Bona est recordatio, melior cognitio, optima perfruitio. Caeterum aliud fumus, aliud flamma, aliud carbones significant. Fumus est amaritudo poenitentiae, flamma ardor dilectionis, carbones holocaustum consummationis. Tunc, inquit, acceptabis sacrificium justitiae oblationes et holocausta (Psal. L). Recordatio igitur judicii excitat compunctionem, dum timorem incutit, et ex timore ad poenitentiam adducit. Confige timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui (Psal. CXVIII). Quia post mortem inde afficitur amore. Cognitio exardescere facit affectionem, quia quanto magis cognoscitur Deus tanto plus amatur. Unde in praesenti non plene diligitur, qui non plene cognoscitur. Perfruitio vero donat consummationem, quia, dum post mortem dabitur frul gloria per majestatem contemplationis, consummabitur plenitudo dilectionis. Sed dum ex recordatione judicii excitatur compunctio, tunc ex ira Dei fumus ascendit; dum ex cogitatione incalescit dilectio, a facie ejus ignis exardescit; dum ex perfruitione praesenti datur cognitio, carbones succenduntur ab eo. Primo fumum, secundo flammam, tertio ponit carbones. Ignis cum rudem et humidam tangit materiam, non statim flammas excutit, aut totum in carbones absumit. Humida et rudis materia, peccatorum est conscientia, fluxu carnis et vitiis carnalibus quasi fucis quibusdam infecta. In hac autem materia Deus spanli (sic) divinae indignationis a corde ad oculos usque ascendit; et effluit per lacrymas fumus compunctionis. Excitata autem materia corporis per abstinentiam, contritionem et poenitentiam a diversis tenebris ignorantiae, lucere per cognitionem, et ardere incipit per dilectionem, tantoque fit charitas ardentior quanto sapientia Dei fuerit perspicacior. Vel inde a facie ejus ignis exardescit, quando ex ejus cognitione charitas ignescit, inflammare potens cor humanum dum hic vivitur, sed ut totam materiam in carbones absumat vel consumat, nunquam potest in praesenti, quandiu corpus quod corrumpitur aggravat hominem (Sap. IX): tanquam enim aliquid habens adhuc humoris, materia flammas dilectionis habere potest, in carbones nunquam converti potest, donec veniat quod perfectum est, evacuato quod est ex parte (I Cor. XIII), ut ignis charitatis totum in se convertat hominem, et ut iterum in carbones redigat; ut nihil ulterius obstet carni, utque amplius luctari non habeat amoris incendium. Fecit quippe, cum illuc perventum est, de fumo flammam, de flamma carbones. Sicque post ignem qui ardet in Sion, carbonum succensorum caminus est in Jerusalem. Venit, inquit Propheta, Dominus, cujus ignis in Sion et caminus in Jerusalem (Isai. XXXI). Sion speculatio, Jerusalem visio pacis dicitur. Hic est laboris speculatio, ibi pacis visio. In speculatione igitur ignis est; sed in visione caminus. Quia hic a facie ignis exardet, ibi in camino carbones succensi sunt ab eo.