TIT. LXXIX. De triplici loco Dei.

Factus est in pace locus ejus (Psal. LXXV). Locus Dei triplex, mundus, Ecclesia, fidelis anima. In mundo est ut imperator in regno, in Ecclesia ut pater familias in domo, in anima ut sponsus in thalamo. In mundo est creando et regnando; in Ecclesia, ad sacramentorum participationem et fidei perceptionem vocando; in anima, per charitatem inhabitando. Si in domo Dei es per conditionem, etiam diabolus tecum est. Si in domo Dei es per fidem, etiam daemones tecum sunt; credunt enim daemones et contremiscunt. Si per spem, etiam palea est cum granis in area ac horreo. Si autem fueris per charitatem, beatus es, quia non tam in domo Dei quam domus Dei esse coepisti, ut intres et habites ubi pax est, et habitare dignetur cujus locus in pace factus est. Quem locum vel domum fac arcam diluvii, tabernaculum militiae, arcam testamenti. In domo veneretur filius patrem. In diluvio ploret naufragus gubernationem. In tabernaculo honoret miles regem. In testamento auscultet assecla praeceptorem.