|
Post acceptum signum, in quibus vicerit Gedeon noster videamus. In illis
enim vicit qui ducti ad aquam probantur, qui non curvant genua ut
bibant, sed lambunt manu vel lingua (Judic. VII). Nam qui venientes ad
aquam baptismi vel poenitentiae procidunt in terram, terram requirendo,
flectunt genua et tentationibus cedunt, demissas habentes affectiones et
soluta genua et non rectum facientes gressum in semitis suis, ab hac
pugna repelluntur et victoria. Qui vero stant et iterum, juxta
commonitionem Apostoli, non haerent jugo servitutis, sed aquam manu et
lingua lambunt, id est sicut milites Christi, verbo operantur et manu,
quod dicunt opere adimplentes. Ex hoc sicut canis, qui amorem domini sui
usque ad mortem servat, nullis refectus injuriis. Laternis et lampadibus
ac buccinis hostes vincunt. Claris siquidem operibus et verbis id
peragendum. Et similitudo hostium sumitur a similitudine locustarum.
Locustis enim daemonum comparatur multitudo, quibus nec in coelo nec in
terra sedes est.
|
|