|
In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem in
ablutionem peccatoris et menstruatae (Zach. XIII). Fons occultus
Unigenitus est Patris invisibilis. Fons idem patens Deus incarnatus, qui
fons patens domui David dicitur, quia ex David genere ad nos Redemptor
processit. In Jerusalem habitavit, quia in visione pacis intimae. Mentem
autem peccatricem significant peccator et menstruata; vel peccator eum
qui delinquit opere, menstruata mentem quae labitur prava cogitatione.
Nam sicut menstruata est polluta quae aliena carne non tangitur, et sua
inquinatur, sic anima, etsi malum opus non peragit, polluta tamen
immunda cogitatione sordescit. Unde: Omnes qui quaerunt eam non
deficient, in menstruis ejus invenient eam (Jer. II), quia maligni
spiritus in illa bonae cogitationis rectitudine repelluntur, cum in
pollutis cogitationibus positam facile ad perversam cogitationem
trahant, In die igitur illa, etc., quia apertus est jam nobis fons
misericordiae, Redemptor noster qui in domo David incarnatus peccatorem
lavat a perverso opere, et menstruatam mentem diluit a foeda
cogitatione. Pater igitur fons, curramus cum lacrymis, lavemur hoc fonte
pietatis. In hoc fonte David, lotus per poenitentiam a gravi macula
culpae, quaerebat hunc, cum diceret: Redde mihi laetitiam salutaris tui
(Psal. L), id est Jesu. In hoc fonte misericordiae lota est Maria
Magdalene, Petrus et latro. Cur ergo pigri sumus? Cur torpentes et
frigidi remanemus, qui in hoc fonte pietatis tantos se lavisse
cognoscimus? Ergone de mundatione nostri desperemus, qui tot exempla
misericordiae in pignore tenemus? Quaerere misericordiae fontem
deberemus, si clausus esset, nunc vero patet, et negligimus. Mittamus
oculos fidei in mundum universum, consideremus quam multi hodie in hoc
fonte laventur, quam multi post lacrymas ad munditiam redeant. Curramus
cum talibus ad aquam vitae, consideremus quantum peccavimus; atque ut
appareamus mundi, cor nostrum illi lavemus in holocaustum, adjuvante nos
ad haec eadem gratia Redemptoris Domini nostri qui vivit et regnat, etc.
|
|