TIT. LXXXI. De humiliatione triplici. |
Bonum mihi quia humiliasti me (Psal. CXVIII). Non omnes sunt humiles qui humiliantur, quia alii cum rancore, alii patienter, alii libenter humiliantur. Primi sunt rei, secundi innoxii, tertii justi. Quia licet innocentia portio sit justitiae, tamen consummatio ejus est apud humilem. Non enim intus murmuranti, non minus murmuranti, quia non humiliatis, sed humilibus dat Deus gratiam. |