TIT. LXXXIII. De claustri agro, in quo sunt uvae, rosae, lilia, violae et olivae.

Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Gen. XXVII). Ager est mundus, vel quilibet conventus. In his redolet uva, rosa, lilium, viola et oliva. Uva divini amoris, quae calcata in torculari tribulationis reconditur in apotheca aeternitatis et jubilationis. Rosa ex cruore martyrii redolens. Lilium, ex incorruptione virginitatis candens. Viola ex humilitate locum minimum tenens, et coelestis regni purpuram in mente habens. Oliva opere misericordiae more olei refovens et lucens.